Тёмный

De pronuntiationibus linguae Latinae || Spoken Latin podcast (40) 

Satura Lanx
Подписаться 20 тыс.
Просмотров 1,7 тыс.
50% 1

Опубликовано:

 

24 окт 2024

Поделиться:

Ссылка:

Скачать:

Готовим ссылку...

Добавить в:

Мой плейлист
Посмотреть позже
Комментарии : 22   
@FerdinandusAustralis
@FerdinandusAustralis 5 дней назад
Salve! Tuum consilium vero bonum est. Multi litibus enim de qua pronuntiantione uti sterilibus attendunt, ac dum multas per horas odio controversantur, quidem linguam non colent. Felice differentiis enuntiandi modiis utamur quoniam cultus humanitatis gravior est vanitate pronuntiandi.
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
Tecum sentio...
@SactoWilly
@SactoWilly 4 дня назад
Puer et adulescens cum magistris disputare mihi placebat. Iam senis profecto emendatus hoc vitium evito. Solum dico philosophus nos in mundo aequalitatis non vivere.
@FerdinandusAustralis
@FerdinandusAustralis 4 дня назад
@@SactoWilly Ita, omnes linguae loquentes aeque cogitando vel dicendo sperare non possumus. Credo non tam gravem pronuntiationis rem esse quam colendi latinitatem.
@raufmamedov8255
@raufmamedov8255 5 дней назад
Salve magistra !Ita.Viva est lingua latina tibi gratia
@herbertdoting5571
@herbertdoting5571 5 дней назад
Pulchram acroasin de hoc argumento haud facili fecisti idque pronuntiatu classico, qui dicitur, magnam partem usus. Ob hanc rem, quam pauci valent praestare, puto te esse omni laude dignam. Tamen valde miror, quod pronuntiatum restitutum (et ecclesiasticum, qui nequaquam, ut putas, brevi post saeculum quartum p.Chr. n. ortus est), ergo, miror, quod talem pronuntiatum, qui multorum annorum investigationibus scientificis nititur, quibuslibet provincialismis adaequas: Per te igitur licet fieri, ut Britanni Britannice, Francogalli Francogallice, Itali Italice, Poloni Polonice linguam Latinam suo more usurpent nec quicquam putas referre, utrum alii alios Latine loquentes inter se intellegant necne. Ipse olim audiveram Polonos Latine loquentes, quorum verba, cum lingua Latina iam multos annos "active" uterer, intellegere omnino non potui. Sic tantum abest, ut concordia inter Latinizantes crescat, ut confusiones linguarum fiant quasi Babylonicae. Hac in re, pace tua, inusitato eclecticismo te adhaerere video. At quid sentires, si tuam linguam Italicam simili modo tractaremus? Si haberem magistram Italicam - ceterum reapse coepi pulcherrimam linguam tuam vernaculam discere- quae mihi diceret: "Ausculta mi fili, licebit tibi linguam meam quolibet pronuntiatu adhibere, nam hac in re nos homines liberi sumus." Nonne tale propositum tibi ridiculum esse videretur? Cur igitur res quoad linguam Latinam aliter se habet? Soleo ex multis iam annis (tempus fugit!) tuas pelliculas et spectare et auscultare, quem tui admiratorem studiosissimum (Anglice: "Fan") esse nuperrime benigne agnovisti. Quae probatio mihi vere gaudio erat, est, erit. Tamen consentaneum est nos et cum hominibus, quos magni aestimemus, dissentire interdum. Hactenus!
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
Non dixi nihil mea referre utrum homines inter se intellegere possint necne; immo vero, hoc primum est apud me. Equidem nulla vel pauca difficultate homines qui linguam Latinam enuntiant colore quodam patrio, ut ita dicam, addito, intellegere soleo, idemque vidi apud plurimos alios fieri. Quod ad exemplum quod de sermone Italico praebuisti, non mihi videtur omnino aptum comparationi, sed alterum hoc proponerem: sunt enim homines qui Italice loquantur apud Argentinos, sunt qui Gallice apud Canadienses. Quorum rationes enuntiandi aliquantenus differunt a nostra atque a ratione Francogallorum, nonne? Neque dixerim id mutuo intellectui obstare, aut morum mollitiem aliquam exhibere; monstrat autem quam vivae res sint linguae, et semper fuerint. Haec sunt quae de hac quaestione censeo; licet sane tibi dissentire, ut scripsisti!
@Yohann_Rechter_De-Farge
@Yohann_Rechter_De-Farge 2 дня назад
Gratias 🌸🌷🌺
@AlbertusMagnusSecundus
@AlbertusMagnusSecundus 5 дней назад
Multas gratias tibi ago hoc video. Optime! Unam questionem habeo. Cur littera «h» simul δασύ πνεύμα pronuntias?
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
Quia sic videtur pronuntiatam esse cum in initio verborum posita sit aetate illa quae dicitur aurea, cuius rationem pronuntiandi maxima ex parte sequi conor.
@DavidAmster
@DavidAmster 4 дня назад
Maximas gratias tibi, Magistra! In lingua Latina loquenda haec quaestiones magni momenti sunt, mea sententia: Possuntne homines me facile intellegere? Placetne mihi hoc modo Latine loqui legereque? Aliisne placet me legentem loquentemve auscultare?
@SaturaLanx
@SaturaLanx 4 дня назад
Omnino consentio!
@raimundomoura5811
@raimundomoura5811 5 дней назад
Optime!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
😀
@murryno
@murryno 5 дней назад
Ego te uxorem ducerem et tibi in tua missione adiuverem, cara soror romana. Fortuna te videat!
@DonGonzalito
@DonGonzalito 5 дней назад
Nae sunt bonae pronuntiationes et malae pronunciationes!
@angelofasanaro1584
@angelofasanaro1584 5 дней назад
Salve audio semper sermonem libenter Circa historiam romanorum et mores maiorum .
@pierreabbat6157
@pierreabbat6157 5 дней назад
Quale pronuntiatione uteris dicendo nomina taxonomica? E.g. Syzygium, Populus, Buddleja, Winteraceae, Pharomachrus mocinno, Magnolia, Camponotus, Lirceus usdagalun, Pseudoryx nghetinhensis.
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
Eadem pronuntiatione utor qua soleo; mutare enim in eodem sermonem mihi difficile atque parum utile videretur...
@raufmamedov8255
@raufmamedov8255 5 дней назад
In ruthenica et aliis slavicis linguis Caesar pronuntiatur Tsesar et Medicina -meditsina sed not medichina ut in italica
@SaturaLanx
@SaturaLanx 5 дней назад
Ita est!
@angelofasanaro1584
@angelofasanaro1584 5 дней назад
Cum habeam Novam tabulam ut scriberem sermonem maiorum vox mea non a google phonetica translatore intellegitur. Puto ut errata mea non corrigere possit.
Далее
Vocabula Latina longe petita || Strangest Latin Words
19:32
Italians speaking fast! Train yourself to understand
14:58