În emisiunea Metope de astăzi am discutat cu Isabela Grigoraș, clasicistă și profesoară de limba latină, despre Alcuin de York și renașterea carolingiană.
Ascultand-o pe Isabela Grigoraș îmi amintesc de o adolescentă Daria (care a mers în Roma cu domnul Paleologu și grupul în august 2019. Daria era olimpica la limba latina și mi-a părut rău că a urmat alta facultate.) As deveni eleva domnișoarei Grigoraș la Casa Paleologu,este o placere s-o ascult!
Gratias ex toto pectore totoque agimus corde, quod tam doctae praeceptricis pulcherrima verba nobis, qua estis benevolentia, partiti estis. Sic factum est ut per saecula et hominum aetates hisce colloquiis litterarum antiquarum thesaurus non modo ab iniuria temporis perrenis atque integer servaretur, verum etiam mirum in modum multiplicaretur, multiplicatus posteris traderetur, traditus augeret magis magisque animi facultates et dotes, quibus auctis ad bene beateque vivendum litterarum cultores e vestigio pervenerunt. Gratulamur vobis hanc pelliculam in vulgum divulgantibus, doctaeque magistrae, quippe quae ea diligentia sit praedita, ut, quum critica editione Alcuinum donarit, sedulo animo atque infatigabili studio artem grammaticam discipulis tradat. Promissas scholas exspectamus!